- PSITHYRUS
- PSITHYRUSGraece ψίθυρος, epitheton Cupidinis admodum celebre Athenis: ubi ἔρωτος quoque et Α᾿ντέρωτος templum fuit, in via ad Academiam ducente, unde populum illum ad modum amoribus deditum, colligit Franc. Rossaeus Anthol. Att. l. 4. c. 1. Ratio nominis in promptu, quamvis enim non tanta silentii religio in Veneris, quam in Cereris fuit sacris, nihilominus maxima eorum pars ψιθυρισμοῦ involucris abscondita fuit. Ovid. Met. l. 4. fab. 4. v. 63.Conscius omnis abest, nutu signisque loquuntur.Et clandestini maxime congressus colloquiaque, et ut Horatius ait, l. 1. Od. 9. v. 21. intimo ab angulo risus proditor. Cupidini litantibus inprimis placent. Unde ὑπώροφος βοὴ, apud Euripidem; succrottlla vocula: apud Titianum: Feminina fabulare succrotilla vocula: παρατιθεμένη τὸ ποτήριον χαίροιςὑπερεψιθύρισε, apud Eustathium Ismen. legimus. Vide Rossaeum praefatum, l. 4. c. 3. ubi de amore Mulierum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.